De Admirandis, Pag. 370
 
Vanini, De Admirandis

/p. 370/ in aërem librata, vel per specula, de quibus disserit

Cornelius Agrippa et Cardanus,[9] Vel ascendentibus

e terra, vel ex aqua vaporibus, vel

si quis fumo apponat imaginem rimarum plenam

recentibusque delineatam coloribus. Vapores

enim et fumus dum ascendunt, illius

coloratae figurae ideam in altum deferunt et

in crassiori aëre aliquandiu permanent. Quinimo

aquila Aesopica nos instruit ipsiusmet

pedibus rei alicuius levem annectere imaginem,

nam in altum deferre et populares oculos

stupefactos ad se pertrahere pollicetur. An,

ista plausibili Lucianistis ratiocinatione neglecta,

cum Aristotele[10] dicemus spectra haec nihil aliud

esse, quam accensos in aëra vapores? an ingenio

nostro molestas Aristotelicae angustiae

metas transgredientes, asseverabimus castrorum

acies in aëre apparuisse, quia aliqua in terrae marisve

parte acies illa erat, cuius imago in aëre

velut in speculo reflexa est? Quare, flante austro,

id facilius eveniet, tunc enim aër condensatur

in tenues nubes, in quibus velut in speculo inferiorum

imagines reflectantur? Hinc Apollonium

Tyaneum, ex eo quod cerneret ea, quae

in remotissimis regionibus peragebantur, necromantistam

non dixerim. Inferiora enim,

haec species suas in aërem et ad coelum usque

diffundunt, unde (liceat mihi barbare loqui et

bene sentire) reiterantur ac reverberantur in

his inferioribus, quemadmodum unum speculum

in alterum.

An dicemus corpora nostra pro sua magnitudine

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum